

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 25: Versus 7
Cuncti doctores.Hi sunt, qui hodie canones divinorum librorum sensu evangelico exponunt, quater enim septuaginta duo, ducenta octoginta faciunt. Libros autem Veteris et Novi Testamenti septuaginta duo esse dubium non est. Unde quicunque divino fungitur officio, quatuor principalibus virtutibus insistens, evangelicae doctrinae incumbat et secundum ejus normam quidquid didicerit vel docuerit, formare intendat.